Latin
351
Bacon, Silva silvarum 351
Unproofread scanNot analysed yet
Inter bestias, elephas &porcus; avis Paradisea &pavo inter aves, aliaeque paucae vix speciem habent cui magis sint affines. Egredimur plantarum descriptionem, earumque explicandas virtutes herbariis &naturalis historiae libris delegamus, quibus diligenter homines insudarunt ad curiositatis usque anxietatem. Nos vero experimentorum instituto sic invigilamus, ne in humili morentur, sed ad causarum investigationem ascendant, eliciendisque praeluceant axiomatibus. Neque ignoro antiquis neotericisque scriptoribus tritum hoc curriculum, sed ita ut in reddendis causis extruendisque regulis imaginationis ludibria pepererint; atque adeo vetus &quae nunc in usum venit theoria meras sanioris experientiae inquinationes sapit, neque eam concoquit. Experimentum unicum spectans curationem vulnerum. 677. Annotatum reperio priscis scriptoribus, pelles praecipue arietum, recens detractas &vulL aie &vulneribus &ictibus applicatas facere ne ea intumescant &exulcerentur, &consolidata rursus sanare. Ovi albumen eadem vi pollet. Causa est temperata conglutinatio, cum utrumque corpus fit tenax &viscosum, humorumque defluxu à vulneribus depulso haud nimium comprimat.