Latin
361
Bacon, Silva silvarum 361
Unproofread scanNot analysed yet
Prima, motus spirituum qualificantur ex omnibus sensuum organis, quae tot generant motus, &inde voluptates offensionesve, quot ipsa organorum speciebus distinguuntur. Instrumenta visus, auditus, gustus, &odoratus varia constant structura, ut &partes genitales. Scaliger propterea non inepte voluptatem ex coitu pro sexto sensu agnoscit. Atque si alia suppeterent organa, &qualificatae perforationes, transeuntibus spiritibus permeabiles, augeretur sensuum numerus. Neque in explorato est, an bestiis quibusdam, avibusque, sensus nobis incogniti dati sint. Certe odoratus canum plerumque sensus est peculiaris. Secunda voluptas ex tactu major penitiusque insinuata subit supra reliquos sensus; quod calefactio post frigus, aut refrigeratio post calorem docet. Pari enim passu non ambulant dolores ex tactu &offensiones aliorum sensuum, cum illi vehementiores sint, &ad hunc itidem modum voluptates se habeant. Et quamvis immediate &independenter ab organis spiritus afficiantur, atque ita voluptatis impressio illa caeteris major videatur; tamen non ita late patet, in duobus tantum conspicua, in odorum nempe fragrantia, vino, similibusque gratis vaporibus.