Latin
362
Bacon, Silva silvarum 362
Unproofread scanNot analysed yet
Odorum magna &in expedito est virtus, refocillando homines animi deliquium passos. Quoad potum, certum videtur ex ebrietate voluptatem illi ex Venere proximam esse. Magna gaudia valido in spiritus motu ingruunt eosque afficiunt, similisque pene oblectatio regnat in Venere. 695. Non coarguendae observationis est quod aiunt, mares hyemante coelo magis exardescere in amplexus uxorios, foeminas aestate in Venerem ruere. Causa est, quia spiritus in corpore calidiore &sicciore, quale masculum est, Aestas magis exhalando dissipat. Hibernum frigus magis condensat integrosque conservat. In corporibus frigidis &humidis (qualia sunt foeminarum) aestus fovet provocatque spiritus, hiems obtundit. Deinde abstinentia aut actus Venerei longior intermissio in humidis &optime constitutis corporibus varios gignit morbos, praesertim inflammationes periculosas. Ratio evidens, quia cessat pr aecipua spirituum evacuatio; alia enim vix datur nisi in Venere &corporis exercitatione; ut alterutrius omissio morbos ex repletione geraeret. Experimenta varia spectantia insecta.