Latin
364
Bacon, Silva silvarum 364
Unproofread scanNot analysed yet
praecipue sub truncis generari, non in ligno. Dicuntur &in hortis inveniri, ubi nulli omnino trunci. Sed illorum generatio requirit aliquod receptaculum, adversus solem, pluviam, rorem, quale in ligno datur: propterea veneni expertes, &apud Medicos sanguinem purificare dicuntur. Fovent &cubilium latibula cimices. Alia in animantium pilis nascuntur, ut pediculus, &reduvius ex sudore, arctius concluso, &à pilis nonnihil siccato. Excrementa animantium non solum insectis foecunda sunt à corpore separata, sed &in eo retenta, ut vermes ostendunt, malum pueris maxime frequens, praecipue in intestinis. Nupera quoque Medicorum experientia docuit, grassantibus saepe morbis pestilentibus vermes inveniri in extremis corporis partibus, ubi excrementa desunt, non humores putrefacti; pulices inprimis stramen &storea, nonnihil humectata, produnt; aut stramen &cubile aëri non expositum; quos recepta opinio est enecari sparso iis in locis absinthio. Ex vero quoque observatum, amara tollendae magis quam promovendae facere putrefactioni; pinguia &dulcia maxime putredinis includeee rudimenta. Vermis est, quem farina edit, figura magni &albi termitis, philomelae in deliciis.