Latin
365
Bacon, Silva silvarum 365
Unproofread scanNot analysed yet
Tineam vestes aliaque lanificia, praesertim si humida &madida recondas, creant, gaudetque candelae flamma. Terra quoque vermem producit in sinu, nomine curculionem, qui radicibus alitur, ut pastinacis luteis, carotes, &c. Aliorum genitrix est aqua, praecipue inunibrata, quaeque stagnat: ut araneae aquaticae sex pedibus; muscae dictae phryganium, nasci solitae ex re superficiei aquae innatante, acciditque plerumque circa lacus. Emorientis quoque vini faex impraegnatur verme, qui postea (ut inter veteres nonnulli observarunt) in culicem mutatur. Et illud Antiquitati ex facto testanti debemus, nivem veterascentem exerere vermem colore rubido, motu tardo, paululum natalibus superstitem. Unde arguitur latens nivis calor, sine quo vix constaret vivificatio. Ratio, cur tam repente vermis ille natus intercidat, possit esse subita spiritus tenelli exhalatio, simul à frigore circumfuso &in quo haerebat conclusus, recesserit. Ut enim papiliones animat calor, frigore torpidos; sic quos frigus tuetur spiritus, calor praedatorius disperdit. Veterum &Neotericorum calculo comprobata experientia est, in fornacibus aeneis &cupreis, quibus saepe chalcites (vitriolum vulgo dictum) injicitur corrigendae operationi, repente muscam prodire, quae aliquando movetur quasi fornacis lateribus inhaerens, aliquando sub igne conspicitur, &egressa fornacem interit. Egregia certe instantia &recte aestimantium attentione digna, utpote ostendens vehementi ionis calore, aeque ac animantium placido, vivificari proportionatam materiam. Luculentum enim vivificationis axioma est, quod calor dilatando corporis spiritui requiratur; spiritus activus expandendus, materia viscosa &tenax, spiritus receptaculum, in configurationem diducenda. Spiritus vero fervida fornace dilatatus ad modici frigoris sensum protinus congelatur.