Latin
366
Bacon, Silva silvarum 366
Unproofread scanNot analysed yet
Procul dubio accipit &haec actio à chalcitide adjumentum, cui spiritus producendi &germinandi avidus; ut chymicorum experimentorum fide constat. Ut absolvam, plerisque è putrefactis nascuntur insecta varii nominis, mihi nunc haud enumeranda. 697. Docent veteres, insecta pauxillo nutriri. sed fugit id observantium diligentiam. Cicadae enim quicquid in tota regione viret depascunt: bombyces cito folia absumunt; formicae largo sibi commeatu victum convehiunt. Verum est, animantia, somno plurimum indulgere solita, modieo victitare, ut glires, vespertiliones, &c. Sunt omnes exsangues. Ratio forte sit, quod succus in eorum corporibus simplex, non vero sanguis, Digitized by Google caro, SYLV. SILVAR. Ceni. v12. 307 caro, cutis, ossa, uti in perfectis animantibus cum partium integralium magna sit varietas similarium parva. Neque hoc praeter verum, esse quibusdam diaphragma &intestina, omnibus cutem, insectis plerisque saepe mutandam. In genere, brevioris sunt vitae. Apes tamen septem annos vivere compertae sunt; an guesque potius ob deponendas subinde exuvias, attingere putantur aetatem grandiorem. Anguillae, ut plurimum putrescentis materiae soboles, diutissime vivunt, crescuntque.