Latin
368
Bacon, Silva silvarum 368
Unproofread scanNot analysed yet
Forte culicibus &muscis imaginatio magis mutabilis &vertiginosa; uti avibus parvis: veterum nonnulli solummodo tactum tribuerunt. Sed veritate exciderunt; nam si recta aliquo tendant, necesse est visu illas instrui. Praeterea, floris aut herbae, qua magis gaudeant, delectum instituunt: ergo &gustu valent. Apes quoque sonitu impulsi aeris revocantur; quod auditum arguit, &,quamvis diffusim euntibus spiritibus, sedes sensuum dari in capite. Quae porro huic de insectis materiae annectenda se ingerebant, una cum eorum enumeratione, rejicimus ad titulum de animalibus in genere. Experimentum unicum spectans cursum. 699. Salientis augetur agilitas à pondere manibus comprehenso. Causa est, quia pondus (proportionatum nempe) nervos contrahendo, illos corroborat. Qua contractione ubi opus non est, impedimento erit pondus; quod in cursus certamine per equos instituto patet. Accurate enim praecavent, ne vel minimo pondere alter prae altero equus gravetur. In saltu cum pondere brachia prius retrorsum pelluntur, deinde antrorsum, cum impetu sensibiliter increscente; manus enim retro mittuntur antequam promoventur.