Latin
370
Bacon, Silva silvarum 370
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quidem, si inaequalitas non fixadominetur, sed velut transitoria evanescat, augeri potius suavitatem, uti in strepitu chordae intentae, rauco tubae clangore, in canali vel tibia lusciniali organi majoris ®ii, Anglis dicti philomela, atque ubicunque discordiam sonorum mox secuta absorbet concordia. Sed si moram faciat, ingrata accidit &offendit. Quare voluptas &offensio ex sonis tribus gradibus variatur, soni suavis, dissonantiae, &soni tetrici, quos variis nominibus insignimus, ut stridoris aut soni qui radit aures; quae jam describendo exsequimur. Ex eo, quod dentes obtundant, manifesto patet, quo intervallo dentes &organum auditus distent; ut si alterum plectri extremum dentibus teneatur dum fides percutiatur. Finis septimae Centuriae Historia Naturalis. FRAN