Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 38
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde si consumptioni, quam stomachi causatur debilitas, usus vini indulgendus sit, semper combustum exhibeatur, mobilioresque spiritus evaporent, aut saltem extinguantur duabus auri massulis sexies aut septies repetitis. Accedat insuper haec cautela, ne nimia alimenti dissipatio existat ab exhalatione &sudore. Ideoque si aeger ad sudorem proclivis sit, leniter cohibeatur. Insistendum vero praecipue Hippocratis praecepto, qui plane contrarium consulit, quam usus obtinet. Scilicet ut lintea aut vestimenta corpori proxime admota, hyeme sicca sint crebroque mutentur, aestate vero raro varientur, oleoque inungantur. Verissimum enim quod omnis pinguis substantia poros corporis nonnihil repleat, sudoremque inhibeat quodammodo.