Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 39
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cultior habitus est lintea gestare leviter inuncta oleo dulcium amygdalarum, &minime mutationem prohibere, si quando opus sit. 56. Secunda ratio est, nutrimentum ad partes alendas validius transmittere. In hunc finem corroborando stomacho opera detur. Et quia stomachus praecipue vino aliisque calefacientibus confirmatur, hic nocituris, consultum erit ad externas ad stomachum applicationes confugere; inter quas usu compertum est fomenta ex rosis, aromatibus, mastiche, absinthio, mentha non adeo conducere, quam libum ex pane recens cocto, conspersum modico vini Hispanici aut Illiceni quod exsiccetur, &posteaquam igne nonnihil arefactum, inseratur nitido muccinio, ac stomacho applicetur. Constat enim omnem florem obtinere ab astrictione validam virtutem, adeo ut frustum carnis aut florem impositum induret. propterea saccus fursure repletus apprime conducit; sed quia nimium exsiccat, ne diu maneat applicatum. 57. Tertia Ratio, praecedentis velut quaedam propago est, ut alimentum melius in somno digeratur. Videmus enim ursas &alia, quae per hyemem dormiunt, animalia admodum pinguescere.