Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 383
Unproofread scanNot analysed yet
Quarto, objectum ejus, deformitas, absurditas, infortunia, &similia. Jam loquanmur de causis, ad quas effecta commemorata referri possunt, quibus lux aliqua affulget ex generalibus hisce notis. Dilatatio enim oris &labiorum, continua expulsio animae &vocis, pectoris &laterum succussatio, ex spiritibus expansis oriuntur, praecipue in risu subitaneo. Suffusi quoque liquore oculi (ut ante ex parte dictum, ubi de lachrimis ex gaudio &dolore egimus) hanc dilatati spiritus causam agnoscunt; quo &repentinus ejus ortus magna ex parte pertinet; cum videamus, infortunium infortumo additum vel succedens, deformia, &c. in instanti movere risum, interpositaque morula, evilescere risus pretium. Sic nihil obsoletum, sed quicquid novum, splenem movet; ipsaque titillatio velli catis placide lateribus, si praemoneas, duriterve aut continue attrectes, non magnopere in sum valet. 722. Libido ignescere facit oculos, &Priapismum inducit. Causa utriusque, quia voluptas visus &tactus flagrantissimos subdit desiderii stimulos; ut spiritus eo confluant, ubi partes maxime afficiuntur.