Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 384
Unproofread scanNot analysed yet
Potest in genere hoc notari (magno usui futura observatione) in omnibus passionibus deferri maxime spiritus ad partes laborantes, &ubi validior impressio est; ut in iis quae nuper diximus, ad oculos &partes Veneri dicatas; in ira &timore, ad cor recurrunt; in pudore, ad faciem; in levi offensione ad caput. Experimenta varia spectantia ebrietatem. 723. Antiquitatis observationi calculum adjecit posteritatis fides, semen nimirum hominis potatoris esse sterile. Ratio, quia humidum nimis est, justaque carens spissitudine diffluit. Nostratium quoque sermonibus frequentatur jocus, ebrium filias gignere. 724. In ebrio nihil est quod officium praestet, adeoque &spontanei motus arbitrio excidit, vacillat, tremit, firmare vestigium aut loqui nequit. Causa est, quod spiritus vini opprimant spiritus animales, occupata loci parte, in qua versantur, &sic languidos reddunt in motu. Unde dormiturit; atque opiata &stupefactiva (ut papaver, hyoscyamus, cicuta, &c.) inducunt quandam ebrietatis speciem, eructata crassorum vaporum nebula ut vinum facit, iisdem nimium augescentibus.