Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 387
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio, quia spiritus vini depascunt rorem aut radicalem humorem (ut vocant) corporis, atque hoc modo spiritus animales frustrantur. Sicubi humor sufficit aut redundat, vinum digestionem &desiccationem humoris promovet. Experimentum unicum spectans convolvulos 728. Convolvulus inter vermes maxime generalis est, produci solitus ex rore &fronsibus, examina enim convolvulorum videas in arboribus &sepibus producta, calamitatem frondium in arboribus &sepibus maxima ex parte, quod &nascantur ex illis &nutriantur iisdem. Vernum imprimis tempus ista lue infestatur, quod nec ros nec frondes tum desint, generanturque plerumque si diutius spiraverit Eurus. Causa est, venti istius siccitas; cum omnis ex putredine vivificatio, requirat, ae materia sit nimis humida. Quod autem vestiri conspicimus aranearum telis, signum est limosae siccitatis; ut in terris, quas ex rore &Sole cooperiunt aranearum telae. Virides quoque convolvulos internae rosarum partes gignunt, praesertim non perflantes expertae ventos, in quibus ros mucescit, sed maximos &plurimos convolvulos brassicae producunt, pinguibus foliis &putrescere aptis. Convolvulos exspirans aestas ostendit volatiles, mutatque in papiliones aut forte aliam muscam. Datur &convolvulus lanuginoso corpore magna cum bombycibus affinitate.