Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 388
Unproofread scanNot analysed yet
Experimentum unicum spectans muscas Cantharides. 729. Muscae Cantharides generantur ex verme aut convolvulo; sed fructiferarum arborum quasdam prae caeteris insident, ut ficum, pinum, rubum sylvestrem; dulci omnes fructu, qui aliquam occultae mordicationis &acrimoniae indolem comprobet. Ficus enim lac continet, dulce &corrodens; pineae nucleus acer est atque abstersivus; fructus rubi vescentes pueros scabie inficere dicitur, ut omnino mirari non liceat, si cantharides corrodente &cauterizante virtute polleant. Nullum enim ex reliquis insectis non generatur ex materia crassiori &obtusa. Corpus cantharidum colore lucescit; &forte egregio colore tinctae muscae pavones vel [a] libellae muscae eandem habent corrodendi vim. a] Dragon flies. Experimenta varia spectantia lassitudinem. 730. Lassitudinem curat balneum, aut nunctio oleo, aut aqua calida. Causa est quia omnis lassitudo species est contusionis &compressionis partium, balneum vero &ininctio relaxat &emollit; &mixtum cum aqua oleum praestat separatim adhibitis; quia aqua melius partes subintrat, oleumque post rectius emollit. Experientia testatur, usum tapaci abigere lassitudinem.