Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 390
Unproofread scanNot analysed yet
Causa exuviarum &desquamationis posset videri ingens materiae quantitas in hisce animantibus, quae apta nata est producere pellem aut squamam; deinde laxitas pellis aut squamae minus pressim carni circumvolutae. Certum enim est, à nova pelle aut squama veterem extrudi. Sic in damis novum cornu vetus excutit, &in avibus novae plumae veteres. Illae quoque aves, quae fufficientem rostro gignendo materiam habent, rostra novant, recensque rostrum veteri locum praeripit. Experimenta varia spectantia posituram corporis. 733. Decubitus non erectus, sed cum aliqua concava declivitate, ut in parando lecto ad cubitum; aut cruribus sursum attractis, corporis in lecto situs est optimus &salubris. Causa, quia stomachus, sic minus pensilis, corroboretur. Videmus enim stomacho laborantes, cruribus sursum attractis genubusque ad os velut admotis mire juvari; &ad triremes damnatos in ipsis aerumnis pingui esse &velut bene habito corpore. Ratio, quia fessilis vita stomachum aliquo modo supportat, quem stataria &crebri iucessus pensilem faciunt.