Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 391
Unproofread scanNot analysed yet
Unde exercitia deligere prolongandae vitae conducit, quae artus magis quam stomachum aut abdomen movent, ut sedentes remigant, aut serram reciprocant. 734. Hemicranias &vertigines potius à diuturna sessione parit surrectio, quam sessio. Causa est, quia vapores, sedendo collecti subito motu caput magis petunt. 735. Qui parti alicui diu innititur, stupidam eam reddit, &,ut aiunt, obdormiscentem. Causa est, compressio partis, interclusa spiritibus libertate accessus. Compressae partis relaxatio compunctiunculam sentiri facit ex regressuspirituum. Experimentum unicum spectans annos pestiferos. 736. Annos (perhibente testimonium experientia) pestis suspicione infamat &insalubres fore persuadet ranarum, muscarum &locustarum multitudo, &c. Causa ex abdito non eruenda, cum haec animantia, ex putredine nata, si magna copia detur, ostendant annum ex ganerali dispositione, aërisque constitutione velut conspirare in morbos &putrefactionem. Eidem prognostico (ut [a] ante dictum) locus, si vermes conceperint mala in quercubus reperta: malignam enim aëris temperiem haec subtilius e proximo repraesentant, quam sensus penetret humanus. Experimentum unicum spectans prognosticon intensioris brumae. 737.