Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 399
Unproofread scanNot analysed yet
A ves tria habent ipsis peculiaria, rostrum, ejusdem cum dente substantiae (dentibus enim carent) testam ovi, &pennas, cum calcar nihil sit ab ungue diversum. Sed animantia nulla, quibus testa solidior (ut ostrea, conchae, muiculi, pectines, astaci, cancri, testudines fluviatiles, squilla gibba, &praecipue testudo) ossa habent interna, sed cartilagines tantum. 748. Ossa justi incrementi mensuram nacta manent in eadem magnitudine, cranium quoque; cornua in quibusdam exuta renovantur; dentes in statu velut crescendi non augentur, nisi quod usus eos atterat. Ungues continuo crescunt, etiam rostra, adeo ut emineant, quae in aquilis &psittacis mutantur. 749. Pleraque durae substantiae recesserunt ad extremas corporis partes; ut cranium, cornua, dentes, ungues, rostra. Ossa solummodo interiora sunt, carnis amictu praetexta Viscera omnia carent ossibus; nisi quod aliquando os in corde cervi fuerit repertum, forte &in aliis animantibus. 750. Cranium cerebri receptaculum est, quod medullam refert. Spina dorsi medullan habet uniformem, magna cum cerebro affinitate, quaeque aliis corporis ossibus diversa est.