Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 400
Unproofread scanNot analysed yet
Mandibula non continet peculiarem medullam, sed parum pulposae medullae diffusum; denti quoque medullae species per substantiam distributae adscribitur, quam sensatio &dolor afficit; estque potius nervus, cum medulla sensus sit expers, ut sanguis. Cornua prorsus partes sunt similares, ut &ungues. 751. Inter substantias soliditate notabiles, nulla sensu praedita est praeter dentes; neque doloris tantum sensu valent, sed &frigoris. Sed alia quibus substantiae obdurescit compages, relegemus in suum locum, contenti instituta de dentibus inquisitione. 752. Dentes hominibus triplices sunt: acuti, ut primores sive principales; lati, ut molares; canini aut acuminati, prioribus interjecti. Sed inventi homines quibus os continuum pro dentibus fuit, exili nota discriminante singulos; quod de Pyrrho narratur. Animantia quaedam oblongos aut eminulos habent dentes, qui brochi vocantur, ut Ursae, Lucii, Salmones, Canes, sed raro; quaedam dentes dentibus divisim junctos, ut homo, equi; quaedam dentes praecipue primores sive principales dentibus insertos instar serrae, ut Leones &Canes. Quibusdam piscibus in palato varia dentium series, ut luciis, salmonibus, trutis, &c. pluribusque aliis aquas salsas habitantibus. Angues aliique serpentes venenatis sunt dentibus, quos male videas aliquando sumi pro aculeis. 753. Cornuta animalia superiori dentium ordine carent; neque inferiori destituuntur, quae superiorem habent.