Latin
404
Bacon, Silva silvarum 404
Unproofread scanNot analysed yet
Alia quoque ratio est definitae sua periodo generationis, estque relatio gestationis ad tempus generationis, cum nullum animal novo studeat partui, foemella uterum gestante, nec quamdiu incubat &excludendo pullos occupatur. Ideo dictat experientia, sublatis è nido ovis aut catulis, redire ad Venerem, repetitis etiam vicibus. 759. Nonnullis animantium in utero gestandis tempus longius breviusve praefixit natura. Mulier novem plerumque menses explet; vacca &foemella ovis, sex fere; damae novem; equae undecim; canis novem septimanas, elephas gestare uterum dicitur biennii spatio; fabulam enim sapit quicquid de decennio venditant. Duo se in avibus offerunt quae figunt attentionem: quid dissideat à coitu, ovi exclusio; deinde ab ovo excluso, testae ruptura. Atque in avibus minor est temporis diversitas, quam aliis animantibus; est tamen aliqua. Gallina enim incubatui tres impendit hebdomadas; gallina Asiatica, anser, anas mensem. De aliis quaere.