Latin
405
Bacon, Silva silvarum 405
Unproofread scanNot analysed yet
Causa tantae quoad tempus diversitatis inter animantia, est aut natura speciei aut constitutio uteri. Quoad prius, quae tardius maturescunt, diutius gestantur in utero; ut docemur exemplo hominis. Sic Elephas longam requirit moram, ut justam adolescendi mensuram impleat. Sed in plerisque aliis speciebus constitutio uteri (id est, durities &siccitas) cum priori causa concurrit. Pullus enim equinus quadriennio fere eget ut adolescat, sic &hinnulus, &vitulus. Catuli au tem, quibus plerumque adolescendi periodus novem includitur mensibus, totidem septimanas in utero gestantur. Aves ut minori tempore partum distinguunt, ita &minori adolescunt; plerisque earum intra duodecim menses absolventibus incrementum. 760. Animalibus quibusdam unicus partus numerosam praebet sobolem, ut canibus, leporibus, cuniculis, &c. alia unipara sunt, u mulier, leaena, &c. potest illud contingere ex quantitate spermatis requisiti ad unius produ ctionem istius speciei; quod si minus exiga tur major admitti potest numerus; si plus, minor: aut ex partitis uteri cellulis, in quas divisum sccernitur sperma Experimenta varia spectantia species visibiles. 761. Extra controversiam est, lucem ex refractione aeque augeri ac res coloratae.