Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 41
Unproofread scanNot analysed yet
Videmus enim jumenta in bona pascua compulsa recuperare juvenculam carnem, hominesque à diaeta emacianti pingues evadere, corpulentosque ac quasi novos. Adeo ut videamur tuto posse concludere, in frequenti prudentique artificialium emaciationum purgationumque usu, &fortasse nonnulla sanguinis missione verti praecipue prolongationem vitae &aliqualem juventae restaurationem. Ut enim saepe diximus, mors supervenit viventibus creaturis ut tormentum Mezentii. Mortua quinetiam jungebat corpora vivis, Componens manibusque manus, atque oribus ora. Cum partes in humano corpore facile reparabiles (ut sunt spiritus, sanguis, caro) immoriantur complexui partium difficile reparabilium (ut sunt ossa, nervi, &membranae.