Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 40
Unproofread scanNot analysed yet
Et verum est (ut vulgo creditur) somnum maxime nutrire, duplici de causa, tum quia spiritus alimentum in somno minus consumunt, quam dum viventia vigilant; tum etiam (quod huc praecipue facit) quia alimenti distributionem in partes promovet. Ideoque in senibus &corporibus debilibus, quibusque cholera non abundat. brevis à prandio somnus nutritionem promovet. In ejusmodi enim corporibus non timenda est praepropera digestio, unicum à pomeridiano somno nocumentum. Sic quoque somnus mane post assumptum quid facilis digestionis, ut lac bovinum, jusculum nutritivum aut simile quid, accelerat nutritionem. Sed hoc agendum erecto corpore, ut lac &jusculum tanto celerius descendere possit ad fundum stomachi. 58. Quarta ratio est, si procuretur ut partes istae fortiter alimentum ad se trahere possint. Egregia est Aristotelis observatio, quod praecipua ratio, cur plantis quibusdam longior quam animantibus aetas, haec sit, quod illae annuis ramis &frondibus germinent, haec peracto adolescentiae cursu nihil novi producant, praeter ungues &crines, excrementa non partes. Atque indubium est, à tenellis trahi melius alimentum quam adultis; tumque (observationis id mysterium est) dum novelli rami &frondes succum attrahunt, in transitu simul corpus alunt. Ad oculum demonstrat quoque illud amputatio sepium, arborum, herbarum, durationi earum utilissima. Observationem igitur hanc transfer ad meliorationem alimenti in animalibus cujus nobilissimus praecipuusque finis est prolongatio vitae, restauratio aliqualis perditi vigoris, &inteneratio partium. Certum enim est viventia habere partes facile nutricabiles &reparabiles, &contrariae naturae; quarum illae refocillandae restaurandaeque, ut in transitu hae reficiantur, &quasi imbibant alimentum.