Latin
414
Bacon, Silva silvarum 414
Unproofread scanNot analysed yet
Auget hoc mihi admirationem, cum Mummiae Aegyptiacae dicantur velut lapidescere. Neque enim discrimen video, nisi unum, quod plurimum ad rem facit; nempe quod priscae Aegyptiorum Mummiae variis linteis, gummi inunctis, fuerint involutae, forma exemplastri cerati, quae circa Alexandri cadaver adhibita fuisse non liquet. Experimentum unicum spectans copiam nitri in quibusdam littoribus. 772. Prope arcem Catiae, puteosque Assanios in Idumaea, longo itineris tractu, mare, licet remotius, velut è propinquo percipitur; nitri ex arenis fulgore viciniam mentiente; tanta nitri copia littus illud exundat.