Latin
415
Bacon, Silva silvarum 415
Unproofread scanNot analysed yet
Experimentum unicum spectans corpora quae aquae innatant. 773. Mare mortuum, bitumen egerens, tanta est spissitudine, ut animantia manibus pedibusque ligatis injecta ei innataverint, nec submersa fuerint. Quo docemur, depressio. nem sub aqua nihil esse praeter corporis pondus, quo excedit aquae pondus; adeo ut illa tam ponderosa validaque reddi possit ex Mercurio forte aut similibus, ut sustinendo ferro sufficiat. cujus rei nullum video usum, sed dandam imposturae occasionem. Eadem ratio ostendit omnia metalla, aurum excipe, Mercurio innatare Experimentum unicum spectuns fomitem qui parum aut nihil consumit 774. Aiunt, ad radicem collis, prope mare mortuum, lapidem reperiri nigrum (ha bitum Eremitis in parandi ignis adminiculo) qui carbonis instar ardens imminui nesciat, sed splendore &candore augescat. Si re ita se habet, non equidem miror, cum ferrun ex calore rubescens ardeat, nec consumatur sed quod perduret aliquamdiu, illud est quo admirarr liceat; ferri enim ex igne sublati, protinus diffugit rubor. Res profecto esset haud exigui commodi &lucri, si excogitetur fomes, qui accensus &calefaciat &longiore vivat spatio. Neque prorsus abnuo, candelas dari ex lana Salamandri, quadam metalli specie, quod inflammatum candescat, nec consumatur. Quaestio est, flammam res alit, &plerumque corpus tangibile pondere constans. Sed fieri posse videtur ut spiritus aut vapor (uterque ponderis expers) in corpore eam excitet; qualis ignis fatui materia est. Regeres forte, vapor iste brevi exspiraturus marcescet.