Latin
419
Bacon, Silva silvarum 419
Unproofread scanNot analysed yet
Sed expediret revocare illud ad materias vitrarias, utrum crudae vitro jam excocto rursumque liquefacto admixtae, minus requirant caloris facilitandae vitri confectioni. Experimentum unicum spectans corallii germinationem. 780. Ad maris Siculi plagam meridionalem multa colliguntur corallia. Planta haec est submarina, frondibus carens, sub aquis tantum ramosa, mollis &colore viridi, sed exposita aëri indurescit, mixto cum splendore rubore, ut constat. Aiunt &baccas ferre candidas, sed necdum cum coralliis transvectas; forte inter rejicula ibi habitas. sed exactius profundiorique indagine eruenda plantae natura est. Experimentum unicum spectans manna collectionem. 781. Mannam optimam &uberi proventu fert Calabria, quam ex frondibus mori colligit, longe diversi ab iis quae in vallibus nascuntur. Manna velut alii rores, per noctem in frondes depluitur. Putet forte quispiam rores ejusmodi dissipandos ne subsistant, antequam arborum foliis in vallibus adhaerescunt. Videri quoque posset, mori frondibus inesse coaguli vim, quo ros inspissetur, quia in nulla arbore praeter illam unicam conspicitur. Bombyces, foliis istis nutriri solitae, satis etiam ostendunt, delicato &aequabili esse succo.