Latin
420
Bacon, Silva silvarum 420
Unproofread scanNot analysed yet
Adde, quod folia (mori praesertim nigri) paululum hirsuta sunt, eoque magis conservando rori accommoda. Foret sane operae pretium, rores arboribus herbisque montanis insidere solitos accuratae cognitionis sedulitate dignari. Forte multos dissipari contingit, antequam ad valles perveniant. Et omnino sic statuo, si in usus Medicos ros Maialis optimus colligendus sit, in montibus quaerendum esse. Experimentum unicum spectans vini correctionem. 782. Circumfertur modus quo vinum Graecum paretur, ne exhalet aut inebriet, pauxillo sulphuris vel aluminis addito; quorum prius est unctuosum; posterius astringens; neque dubitatur quin haec duo optime exhalationem prohibeant. Traducatur illud ad alia vina &cerevisias melioris netae, impositis quae similis sunt substantiae, dum fermentantur, ut &minus exhalent, &inflamment. Experimentum unicum spectans materiam ignis [a] artificialis ex sulphure, bitumine, &pulvere pyrio. 783. Excogitata quibusdam non improbabilis ratio, quare ignis artificialis (qui praecipue bituminosus) aqua exstingui nequeat, quod bitumen primo concrescat ex igne &aqua mixtis, non vero sulphur. Testatur id locus Puteolis proximus, aula Vulcani dictus, qui horribile aquae &ignis mutuo se conflictu vexantium, tonitrum refundit, cum aquarum ferventium per siphones eruptione.