Latin
43
Bacon, Silva silvarum 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
ditur Tirsanus, in aulam quandam amplam, ubi solennia festi peraguntur: quae aula, à parte superiori gradum habet unicum ascensus. Illic ad parietem, in medio, collocatur cathedra, cum mensa, &peristromate super eam: supra cathedram extenditur conopaeum, rotundum, vel ovatum, ex hedera; hedera certe, prae nostra, plurimum albescente colore, non absimili folio populi, quam vocamus argenteam, sed aliquanto magis splendido; viret enim per hyemem. Conopaeum autem, filis argenteis, &byssinis, diversorum colorum, quae hederam colligant, eleganter contexitur; atque opificium plerunque est alicujus ex filiabus familiae: in vertice, reticulo tenui, ex bysso &argento velatur: verum materia conopaei hedera vera est; ex qua, post solennitatem finitam, amici familiae, folium aliquod, aut ramusculum, decerpere amant. Progreditur Tirsanus, prole sua universa stipatus, masculis praecuntibus, foeminis à tergo insequentibus. Sin mater familiae fuerit, quae prolem universam peperit, collocatur ad dextrum latus cathedrae, orchestra quaedam cooperta cum ostio secreto, &fenestris, ubi illa clam sedet. Tirsanus postquam ingressus fuerit, in cathedra illa considet, universa familia, juxta parietem, tam à tergo, quam à lateribus aulae, super gradum ascensus, secundum ordinem aetatis, non habito sexus discrimine, se ized by Google sistenD d 4 sistente, &super pedes erecta.