Latin
44
Bacon, Silva silvarum 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum consederit (aula interim frequentia haud parva referta, sed sine turba aut strepitu), post moram nonnullam ingreditur, ab inferiori parte aulae, Taratannus (quod verbum apud eos significat, haraldum), cujus latera tegunt adolescentuli duo; quorum unus rotulum gerit ex splendente illa lutea membrana, alter botrum uvarum aureum cum pedicillo sive caule longa. Haraldus, &uterque adolescentulus, pallus sericis, coloris thalassini, vestiuntur; verum pallium haraldi, radios habet aureos, &dimittitur adeo ut terram nonnihil verrat. Haraldus, ter se aliquantulum inclinans, accedit usque ad gradum ascensus, ibique primo in manum sumit rotulum. Rotulus iste, charta regia est, &redituum, privilegiorum complurium, exemptionum, &insignium honorificorum, patrifamiliae concessorum, dona continet: inscribitur autem semper, Tali, Amico nostro dilecto, &creditori: qui titulus. à rege, in hoc solummodo casu, tribuitur. Aiunt enim, regem nulli debitorem esse, nisi ob propagationem subditorum. Sigillum huic chartae affixum, est regis effigies, auro insculpta: atque quamvis hujusmodi chartae, ex officio, &tanquam jure, expediantur, pro arbitrio tamen, secundum numerum &dignitatem familiae, variantur. Hanc chartam perlegit Haraldus, voce alta; dumque legitur, Tirsanus se in pedes erigit, à duobus filiorum suorum, quos delegerit, supportatus.