Latin
432
Bacon, Silva silvarum 432
Unproofread scanNot analysed yet
Tres itaque sunt fixationis causae, aequalis spirituum distributio, &tangibilium partium, earundemque arctatio, &jejunitas aut extrema spirituum comminutio; quarum duae priores consortium patiuntur naturae liquefieri aptae, ultima vero non. Experimentum unicum spectans naturalium rerum inquietudinem in se &appetitum mutationis. 800. Profunda est naturae contemplatio, si consideretur egestas (ut ita dicam) &insatisfactio variorum corporum, atque appetitus alia admittendi. Aër lucem, sonos, odores, vapores imbibit; &manifestum est illud ab eo fieri cum quadam velut aviditate, quasi priore consistentia non sit contentus; alioquin enim nunquam illa tam facile &repente admitteret. Aqua &liquida subito recipiunt sicca &magis terrea corpora sibi proportionata; sicca vicissim imbibunt aquas &liquores; ita ut alterum (quod ille apud veteres recte dixit de terrestribus &aqueis substantiis) alteri sit gluten. Membrana, pelles, vestimenta, JCoppelsare made. ta, &c. liquores recipiunt intra se, quamvis integra sint corpora, minimeque partibus ita communitis, ut arena &cineres, nec ad sensum porosa. Ipsa metalla imbuuntur prompte aquis fortibus, &hae non aliter penetrant metalla &lapides. Aqua fortis in aurum efficax, languet in argentum, &contra.