Latin
433
Bacon, Silva silvarum 433
Unproofread scanNot analysed yet
Aurum, quod ex pondere compactissimum &solidissimum corpus existimes, avide Mercurium imbibit. Neque receptio haec aliorum corporum violenta videtur; saepe enim reciproca est &quasi ex consensu. De causis horum omnium, &ad quod axioma referri possint, attente cogitandum. Venustulum illud, quod materia similis sit scorto corpus vulganti, quia omnes formas desiderat, notio tantum est vaga. sola flamma, quodlibet corpus non admittit, sed aut superat, aut in suam naturam convertit tanquam triumphatrix, aut seipsam perimit ac exstinguit. Finis Centuriae Octavae Historiae Naturalis. FRAN.