Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 439
Unproofread scanNot analysed yet
Quia certum est, aliis in locis, sive sic geniata terra sit, seu adsitae sylvae montesve id praestent, aërem magis, in aliis minus esse inaequali temperie; cum inaequalitas ejus sanitati adversaria sit, profuerit geminos thermometras vel thermoscopia, ex aequo sibi in omnibus respondentia, collocare eadem unius diei hora variis in locis, nihil umbrae sentientibus, sed undique patulis. Eos sic dispositos notetur quousque aqua impleat, ut rediturus compares cum eo quem aqua tum tangit, gradu. Comperta inaequalitas certissimum erit signum calidioris aëris, ubi aqua fuerit depressior; ubi altior, frigidioris: quoque inaequalitas in ascensu &descensu aquae major fuerit, eo magis est aëris inaequalis temperies &constitutio. 812. Par utilitas commendat praedictiones intense frigidae diuturnaeque hiemis, &calidae siccaeque aestatis; tam ut in causas aditus detur, quam ut aliter consulatur hominum commodis. De copia baccarum in spina alba, in rosa sylvestri, &mororum in tilrubis, in [a] praecedentibus egimus. Opus tabulatum, aut lapis exsudare solita, si sub adventum hiemis fuerunt sicciora; aut stillicidia ex suggrundiis assueto tardius decidant, acre gelu, rigidioremque brumam portendunt. Causa est, quia denotatur futura aëris serenitas, quam hyems cum gelu conjunctam habere solet. 813.