Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 440
Unproofread scanNot analysed yet
Universim, humida &frigida aestas praenuncia est saevae hiemis. Causa est, quia vapores terrae tempore aestivo non fuerunt à sole dissipati, atque adeo in hyemem reverberantur vel redundant. 814. Calida &sicca aestas, &autumnus, praesertim si provectior September eodem calore &siccitate aduratur, in propinquo esse significat hiemem, quae in principium etiam veris inclinata frigore rigescet; cum eousque antecedens calor &siccitas dominetur, neque vaporum quantum satis assurgat. 815. Calidior neque satis astricta hienis designat calidam &siccam aestatem, vaporibus in imbres hibernos abeuntibus, quos alioquin incumbens frigus &gelu cohibitos transfert in veris senium, aestatemque consecuturam. 816. Aves, quae pro anni tempestate mutant regionis hospitium, solito maturius regressae indicant temperiem coeli similem plagae Vide Exper. 737. gae ex qua advenae deferuntur; ut aves hibernanti coelo assuetas (gallinagines, nempe, glaucium, &c.) ii septentrio citius dimittat, apud nos brumae rigentis indices habentur.