Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 441
Unproofread scanNot analysed yet
sub ejusdem autem regionis coelo id si fiat tempestas anni significatur paritemperie cum illa, quae elicere eas solet; ut hirundines, vespertiliones, cuculi, &c. ad aestatis initium conspicuae. Si tempus anticipent, omen praebent fervoris in aestatem secuturam. 817. Prognostica variandi coeli minus remota ab eventu, iis certiora sunt, unde tempe stas anni colligitur. Mare littori immurmurans, ventorum sibilus sylvis inerrans, vento caetera torpido, praedicunt flatus. Ejusmodi enim venti, quos praecipue terra exhalat, non percipiuntur, nisi aqua &ligno compressi Ideo emergenti è cavernis murmuri idem adscribitur. 818. Suprema aëris regio persentiscit ma teriam tempestare ventisque gravidam, ante quam infima aëris nostri percipiat; ideoqu minusculae stellae inconspicuae praemonstrant tempestates. Complures istius generis instantias suppeditabit nostra circa Ventorum naturam opell819. Vasti montes citius quam valles aut plana afficiuntur aëris tempestates parituri sensu Ideo in Wallia, cum colles quidam pileis noa) Have their night caps an nocturnis induti sunt, mali ominis suspicionem movent.