Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 449
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quidem est, sylvas &vasta locorum spatia malis citriis &roremarino crebris consita, odore magnis in mare spatiis transmisso sentiri, forte ad viginti milliaria; sed quantulum hoc est, prae eo, quod tormenti bellici sonus efficit, parvulo in ambitu moti; cum sylvae &planities saepius vaste pateant. Praeterea odores duris adhaerescunt corporibus, ut cum chirothecas imbuunt, &c. Unde corporei intelliguntur &aliquamdiu subsistere, luce &sonis evanescentibus Experimentum unicum spectans foetidos &fragrantes odores 835. Excrementa plerorumque animalium foetent, praesertim iis quae se exonerant columbas enim &equos, hominem excipe videmus optime se habere, si stabula &quibus aluntur loca, serventur munda. Idem de avibus statuo, quae caveis inclusae victitant; felisque excrementa sua ab oculis recondita submovet. Habet id praecipue locum in bestiis quibus ex carne nutrimentum. Canes fere soli inter bestias, foetidis delectantur odoribus; quod in ipsorum odoratu peculiare quid arguit, ab aliarum animantium odoratu dissidens.