Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 450
Unproofread scanNot analysed yet
Causa cur excrementa foeteant, in promptu est, quia ipsum corpus illa rejicit, quanto magis spiritus; neque ignoramus excrementa primae digestionis pessime olere, ut excrementa abdominis; illa secundae, minus ut urina; &tertiae tanto minus: sudor enim non tam malignae naturae ut altera duo; praesertim in hominibus calido abundantibus. Sic ex plerisque putrefactis foetor effluit: aut enim foetent aut mucent. Causa possit esse, quia putrefactio consistentiam praestat contrariam consistentiae corporis sanitate vigentis, cum mera sit istius formae dissolutio. Datur &alia ratio ex naturae petita recessibus, quod objecta cuilibet sensui grata habeant aequalitatem &quasi ordinem in contextura sui; ubicunque illa cessant, objecta fiunt ingrata. Sic pugnantium colorum miscela non blanditur oculis; neque discordium sonorum confusio aures capit; cibos varii saporis non rite temperatos gustus damnat; corporis hirsuti asperitas tactum offendit. Jam vero non dubitatur, quin putrefactio, cum prioris formae ordinem turbet, merasit confusio, &rudis indigestaque partium miscela.