Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 452
Unproofread scanNot analysed yet
De ejusmodi naturae processibus &materiae characterismis subjungemus jam quasdam instantias. Experimentum unicum spectans causas putrefactionis. 836. Omnis putrefactionis, interni praesertim, spiritus causa sunt, partim etiam ambiens corpus, sive aër, liquor aut quicquid fuerit. Ultimum hoc duabus fit rationibus, vel ingressu substantiae ex ambienti corpore in corpus putrescens; vel excitatione &sollicitatione corporis putrescentis ejusque partium ex corpore ambiente. Recepta opinio, quod putrefactionem causetur frigus, aut externus &praeternaturalis calor, à nugis non abest. Frigus enim rerum inanimatarum putrefactioni inimicissimum, quamvis vivificationem exstinguat, quae semper consistit in spiritibus attenuatis, quos frigus congelat &coagulat. Quod ad calorem extraneum, hactenus bene, si calor adventitius excessu proporonis praedominetur naturali &insito, corporisque spiritibus, in dissolutionem aut manifestam abire alterationem.