Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 453
Unproofread scanNot analysed yet
Sed oritur id potius ex emissione, suppressione aut suffocatione spirituum nativorum; atque ex confusaneo ordine perversoque partium tangibilium situ, aliisque inobservatis, quos natura insistit meatibus, non ex conflictu calorum. Experimentum unicum spectans corpora imperfecte mixta. 837. Ubi versiones magnasque corporum alterationes natura molitur, datur corpus prius existenti &post modum emergenti interjectum; quod imperfecte mixtum est, transitorium nec permanens: ut nebulae, fumus, vapores, chylus in stomacho, animautia in vivificationis exordio. Media actio, qua imperfecta ea producuntur corpora, apte vocatur ab antiquis quibusdam inquinatio aut inconcoctio, quae est instar putrefactionis; partes enim confusae haerent, donec subsistant hac aut illa forma. Experimentum unicum spectans concoctionem &cruditatem. 838. Vocabulum concoctio aut digestio praecipue traductum ab animantibus eorumque organis est ad liquores &fructus, &c. Sic cibum, urinam, excrementa concocta dicimus; &quatuor concoctionis modos in stomacho, jecore, arteriis &nervis, singulisque corporis partibus, audimus, &omnes quidem à calore esse. Has notiones peperit stupiditas ingenii vix ad pauca attenti; quae maxime tamen in hominum observationes obvia incurrunt.