Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 457
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc corpora jeuna spiritu, aut quae spiritum suum facilius amittunt, non liquescunt, ut lignum, argilla, lapis caesus, &c. horum tamen corporum plurima, liquescere nescia, mollescunt tamen, ut ferrum in incude; &bacillus calidis cineribus abditus flexibilitatem majorem acquirit. Sunt &quae liquescunt aut igne dissolvuntur, ut metalla, cera, &c. Alia solvuntur in aqua, ut sal, saccarum, &c. causa in prioribus est dilatatio spirituum ex calore, in posterioribus, laxatio partium tangibilium, liquorem admittentium. Dantur &in quibus solvendis uterque valet modus, ut gummi, &c. Atque haec aut copioso spiritu turgent, aut tangibites partes habent, humoris indigas; prius expandendis inservit spiritibus ope ignis; posterius stimulat partes, ut humorem admittant. Experimentum unicum spectans corpora fragilia &tenacia. 841. Quaedam corpora sunt fragilia, quaedam tenacia &non fragilia; &dirumpere si coneris quaedam eo loco secedunt, in quem vis ingruit; alia sic separantur ut in varias partes dissiliant. Fragilitatis causa est impotentia, extensionem non ferens; sic lapis est fragilior metallis; &fictile fragilius terra cruda; lignum siccum viridi.