Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 456
Unproofread scanNot analysed yet
Consistentia corporum varia est, densa, rara, tangibilis, pneumatica, volatilis, fixa, determinata, indeterminata, dura, mollis, adhaerens &contra, congelabilis, non congelabilis, liquefacere apta &non, fragilis, tenax, flexilis &contra, tractilis aut in longum ductilis, intractilis, porosa, solida, aequalis &laevis, inaequalis, venosa, fibrosa. granis integris plena &complures aliae. Si haec omnia calori, frigori, humiditati, siccitati adscribantur, compendiosa, sed inutilis contemplatio erit. Sed super his consule nostrum Naturae abecedarium, &passim hanc naturalium experimentorum sylvam. Indulgebimus tamen hic aliquantum vario earum scrutinio. Experimentum unicum spectans corpora liquescere nata &contra. 840. Liquefactio est à detentione spirituum, qui in corpore versantur, illudque aperiunt. Unde corpora maxime spiritibus turgida, aut ubi strictius incarcerantur, aut rurius placidi magis &inturbidi hospitantur, liquescere nata sunt; cum corpora tribus istis modis se habentia spirituum fugam sistant. Exemplum utriusque prioris proprietatis est in metallis, posterioris in sebo, pice, sulphure, butyro, cera, &c. Inclinatio ad non liqueicendum est à facili spirituum emissione, quae artes crassiores contrahit.