Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 459
Unproofread scanNot analysed yet
Sed intermixtus aër, inefficax est, redditque res insipidas obtusisque stimulis languidas Experimentum unicum spectans concretionen. &dissolutionem corporum. 843. Concreta corpora plerumque à suis solvuntur contrariis, ut glacies, quam frigus parit, calore disperit; sal &saccarum, quae ignis excoquens compingit, frigus &humor sejungit. Causa est, quia actiones illae vocandae potius regressus ad priorem formam, quam alterationes; ita ut à contrario hic adjumentum sit. Oleum nec facile frigus congelat, nec calor inspissat. Utriusque effecti causa, contraria quamvis sibique repugnans, eadem videtur. Nempe quod spiritus olei utralibet ratione parum exhalet, reprimente frigore, &calore (nisi intensus sit) eum non provocante. Frigus licet in partes tangibiles ingruat, tamen spiritus intumescere potius facit, quam congelat; ut cum in poculo conglaciatur potus, glacies intumescit potius quam contrahitur, &quandoque rimas agit. Experimentum unicum spectans dura &mollia corpora 844. Corpora quaedam dura videmus esse, quaedam mollia. Duritiem praecipue conci liant spiritus jejuni, eorumque cum partibus tangibilibus imparitas.