Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 460
Unproofread scanNot analysed yet
Duo haec si plurium sint graduum, non dura tantum; sed &fragilia reddunt corpora, &compressionem minus ferentia, ut onalybs, lapis, vitrum, lignum aridum, &c. Mollitiem contra praestat major spirituum quantitas (unica cessionis causa) &aequabilior partium tangibilium distributio, unde &ductiles &lubricae magis fiunt, ut in auro, plumbo, cera, &c. Sed notandum, duas esse mollium (nostra ratione) corporum species, primam eorum quae facile alteri corpori locum cedunt, neque mutata mole in extensiorem ambitum assurgunt. Sic cera à superimpositis non excrescit capacitate, sed cedit solum; nec concipiendum, ceram universam à pressione attolli, sed pars tantum depressa cedit, altera priorem situm servat. Secundam eorum, quae cedendo mutant capacitatem, ut aqua aut liquores alii, injecto lapidi aut alii corpori cedunt profecto facile, sed universim assurgunt; cessione spuria, cum in loco detur non in corpore. Experimentum unicum spectans corpora ductilia &tensilia. 845. Omnibus corporibus ductilibus &tensilibus (ut metallis, quae in chordas ductilia sunt; lanae &stupae, quae in stamen &fila protrahi extensa possunt) validus inest appetitus non discontinuandi se; quo fit ut viribus producentis obsequantur; ne tamen discontinuentur aut corpus suum deserant. Similis viscosorum natura, ut nimirum in fila duci se patiantur, qualia sunt pix, cera, viscum, caseus tostus.