Latin
46
Bacon, Silva silvarum 46-2
Unproofread scanNot analysed yet
Finito prandio, Tirsanus iterum se recipit, atque solus subducitur in locum interiorem, ubi preces secretas fundit: dein progreditur tertio, ut benedictionem suam impertiat universis liberis suis, qui eum circunstant, ut prius. Tum eos nominatim, ad se, singulos vocat, prout ei placuerit, licet raro aetatis ordo immutetur. Persona quae vocatur (mensa prius semota), continuo in genua, ante cathedram procumbit: pater autem manus capiti ejus imponit, atque ei benedicit in haec verba: fili Bensalem (aut filia Bensalem), pater tuus dicit; ille, per quem auram vitalem hausisti, verbum loquitur: benedictiones patris aeterni, principis pacis, &columbae sanctae, descendant super te, &dies peregrinationis tuae, reddant multos &bonos. Hanc benedictionem singillatim impertit.