Latin
47
Bacon, Silva silvarum 47-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si aliqui ex liberis masculis, virtute &meritis praecelluerint (modo numerum duorum non excedant) post benedictionem generalem, seorsim eos vocat: manus autem super humeros eorum extendens illis stantibus, sic infit: fili, bene habet quod natus es, da Deo gloriam, &in finem persevera. Atque una ei monile tradit, in figuram spicae frumenti formatum: quod is semper postea, in fronte Turbani aut Galeri fui, portat. Hoc peracto, ad musicam &saltationem, &hilaritates id genus alias, apud eos usitatas, pro residuo diei se accingunt. Atque iste est modus festum illud celebrandi. Intra paucos dies sequentes, amicitiam &familiaritatem cum mercatore quodam civitatis illius, cui nomen Joabin, contraxi. Erat autem Judaeus &circumcisus. Paucas enim quasdam Judaeorum stirpes, inter eos nunc degentes habent, quibus religionem suam permittunt: quam veniam facilius indulgere possunt, quandoquidem Judaei illi, à judaeis in reliquis orbis partibus, moribus longe diversi sunt.