Latin
472
Bacon, Silva silvarum 472
Unproofread scanNot analysed yet
Experimentum unicum spectans dulcorationem fructuum. 858. Fructus volutando &manibus leniter premendo, dulcescit, ut pyra, pruna damascena, &c. putrescendo, ut mespila, sorba, pruna sylvestria, vepris, mora, vel fructus cynosbati inodori. Lapsu temporis, ut mala, pyra sylvestria, mala punica, &c. Peculiari maturandi ratione, ut imponendo stramini, foeno, &c. igne, ut torrendo, macerando, coquendo, &c. Causa dulcoris ex volutatione &pressione est emollitio, leniter inducta, ut cum percutitur asellus siccatus, caro, &c. ex corruptione est, quia spiritus in fructu ex putrefactione calorem contrahunt, &sic partes duriores digerunt; cum omnis putrefactio aliquem caloris gradum habeat. Tempore &asservando, quia spiritus corporis continuo partes tangibiles depascuntur, easque attenuant variis maturandi modis, ob caloris quendam gradum. Igne, quia propria caloris actio est purgare &incorporare. atque omnis aciditas consistit in quadam corporis crassitie; omnisque incorporatio mixturam corporis reddit in omnibus partibus magis aequalem, quod sapori gratiam addit. Experimentum unicum spectans carnem esculentam &contra. 859.