Latin
473
Bacon, Silva silvarum 473
Unproofread scanNot analysed yet
Caro alia esui apta, alia non nisi in fame editur. Carnium, quas esus refugit, causa est, nimius plerumque amaror; unde quae ferociunt &cholerica sunt animalia, epulis abdicantur, ut leones, lupi, sciuri, canes, vulpes, equi, &c. Vaccas, oves, capras, cervos, sues, cuniculos, lepores, &c. constat placida esse &meticulosa animantia. Verum est tamen, ab equorum esu, quae bestia est animosa, gentes quasdam non abstinere; &Scythas vocari hippophagos, &Chinenses hodie equina carne vesci; helluonesque quosdam carne pullorum in opere pistorio. Aves carnivorae &praedatrices plerumque cibum non praestant probum; sed ratio potius est cholerica earum natura, quam quod carne nutriantur. Phalerides, gaveae, plataleae, pelicani, anates carne aluntur, &tamen epulis gratae. Adde, quod &aves praedatrices, utut carne alantur, palato probentur juvenculae, ut accipitres. cornices è nido subreptae, ululae, &c. Humana caro cibum praebere inepta, tribus de causis. Prima, quia hominem aversari facit humanitas. Secunda, quia nullum animal ex se moriens, carnem praebet esculentam. Ipsi Cannibales non vescuntur carne hominum, quos mors sua perimit, sed violenta. Tertia, quia in genere aliqua disparitas sit necesse est inter nutrimentum &corpus nutritum, nec admodum affinia esse debent aut similia. In magnis tamen languoribus &consumptionibus hominem lacte foeminino pastum fuisse scimus. Ficinus stolide, mea sententia, consulit ad prolongationem vitae, ut secta in brachio juvenis vegeta sanitate vena, sanguis exsugatur. Aiunt sagas avide in ventrem demergere carnem humanam; quod si verum sit, praeter diabolicum earum appetitum, videtur ex eo esse, quod caro humana suscitet graves &gratos vapores movendae imaginationi, quae praecipua moderatrix assidet felicibus veneficarum tentamentis, ut diximus alibi.