Latin
479
Bacon, Silva silvarum 479
Unproofread scanNot analysed yet
Causa est, quia si "duae res spectentur, &una bis, idem producitur effectum. Hinc globulus duobus digitis transversim positis compressus, duplex apparet. 870. Lusciosus videt rectius in luce crepera; eique ex propinquo visus acrior, quam non luscioso; ut &legere &scribere norit literas minusculas. Causa est, quia spiritus visuales in lusciosis, quam aliis, tenuiores rarioresque, ut lux major illos dispergat. Unde &oculorum contractione indigent, quae spiritus intendit supra vim eorum in oculis vulgaribus; ut cum directus per dioptrae pinnacidia visus roboratur. Idem experiri lieet, contractis oculorum palpebris; quas à lusciosis plerumque coarctari videmus. Senex autem in lectione oculos à charta abducit. Ratio, quia spiritus visuales in sene, ut in lusciosis, non uniuntur, nisi remoto ad justam distantiam objecto. 874. Homines exactius vident, oculis ex adverso Solis aut candelae constitutis, &manu nonnihil oculis praetensa. Causa est, quia Sol aut candela, plena luce se ingerens, visum debilitat, quae circumfusa perceptioni sufficit; nimia etiam luce oculos perstringente, ut pertinax in Solem obtutus excaecet.