Latin
478
Bacon, Silva silvarum 478
Unproofread scanNot analysed yet
Sic aër compressus libero, &aperto magis calet, fortassis quia vera frigoris causa est exspiratio ex globo terrae, quam loca patentia vehementiorem habent. Rursum, ipse aër, nisi turbet talis exspiratio, non est sine occulti caloris gradu, ut nec sine aliquo lucis. Feles enim &ululae per noctem videre non possent, si aër modica luce careret, proportionata scilicet visualibus istorum animalium radiis. Experimenta varia spectantia oculos &visum. 867. Oculi moventur eadem ratione &via; uno enim moto ad nares, alter abscedit. Causa est motus ex consensu, qui in spiritibus &partibus spiritalibus existit validus. Contrarium tamen usus doceat; quidam enim ex libitu strabones agunt; &vulgaris traditio est, si puerum in mensa colloces candela pone ipsum ardente, utrumque oculum extrorsum moveri, quasi lucem videre affectet, &sic strabismum induci. 868. Exactius uno oculo clauso videmus quam utroque aperto. Causa est, quia spiritus visuales uniunt se magis, &sic invalescunt. Docet enim speculum, altero oculorum clauso, pupillam alterius aperti dilatari. bie oge 869. Oculis in uno angulo non fixis oba jecta occurrunt duplicia.