Latin
482
Bacon, Silva silvarum 482
Unproofread scanNot analysed yet
Sexu enim distinguuntur ut alii pisces, nec generantur ex putrefactione, ii praesertim qui moventur. Ostrea, cochleas, musculos, motus expertes, illo discrimine non sejungi, certum est. Inquire, quo tempore &quomodo gignantur? ostrearum testae nasci videntur, ubi nullae ante reperiebantur; atque experientia fidem fecit [a] musculos majores cum tenui testula, quos stagna edunt, intra triginta annos generari. Tum vel illud sine admiratione non transmittendum, quod non solum hient &claudantur, ut ostrea, sed &locum mutent. Experimentum unicum spectans laevum aut dextrum latus. 876. Sensus efficacia in dextro sinistrove latere non variat, sed membra in dextro validiora sunt. Causa forte, quod cerebrum, instrumentum sensus, utrique lateri ex aequo est; &great-Horse-Musile. est; sed motus, quaeque eum juvant faculates, aliquid à jecore mutuantur subsidii, cui in dextro latere sedes, vel quia sensus ad exercitia ducuntur indifferenter in utroque latere à tempore nativitatis. Membris autem dextri lateris magis utimur; ut tamen aliquod hic consuetudinis dominium agnoscamus.