Latin
483
Bacon, Silva silvarum 483
Unproofread scanNot analysed yet
It: constat nonnullos magis esse laevos, quod si nistra plurimum fuerint usi Experimentum unicum spectans frictionem. 877. Frictio partes redditmagis carnosas &plenas; uti patet in homine &equis depecten dis, &c. Causa est, quia plus spirituum &sanguinis ad partes retrahitur; alimentum in exteriora validius elicitur, pororum relaxatio faciliorem spiritibus, sanguini &alimento viam praebet; inutilis &excrementitius humor, in carne haerens, digeritur, &dissipatur; omni: assimilationis adjumenta. Frictiones magis replent &impinguant corpus, quam exercitia; causa, quia frictio partibus internis indulget quietem, quas exercitatio saepe nimis agitat. Eadem est ratio (ut [a] ante notatum) cur remiges plerumque pingues &carnosi sint, quia membra exteriora magis in motu suant, quam internae partes. a] Vide Exper. 733 Experimentum unicum spectans globos quos distantia planos exhibet. 878. Omnes globi è longinquo apparent plani. Causa est, quia distantia secundarium visus objectum, non discernitur nisi validiori vel debiliori luce.