Latin
486
Bacon, Silva silvarum 486
Unproofread scanNot analysed yet
rum alii, in quibusdam Africae locis, lapsu temporis, aquam in illis puteis salsescere. Causa est, quia post temporis spatium sale imbuuntur arenae, aquis marinis pertransiri solitae, atque ita percolatorii perdit officium. Remedio fuerit, continuo novos effodere veteribus salsescentibus; cum perinde sit ac mutare percolatorium. Experimentum unicum spectans attractionem ex similitudine substantiae. 883. Testatur antiquitas, in aqua salsa citius dissolvi injectum sal, quam in dulci. Causa fortassis, quod sal aquae prioris trahit ad se injectum ex similitudine substantiae, quo fit, ut citius in liquorem dispersus evanescat. Quantivis pretii experimentum, si non suspecta veritas; rationem enim designat, quae infusiones &celeriores &faciliores praestet, simul egregia instantia est circa attractionem ex similitudine substantiae. Fac periculum saccaro in aquam conjecto, prius saccaro imbutam, &in aquam saccaro ante non temperatam. Experimentum unicum spectans attractionem. 884. Impone sacearum vino parte supra vinum extante, parte vino immersa. Miraberis prominens saccarum citius mollescere SYLVAR. SYLV. Cent. IX. &dissolvi, quam vino tectum.